Prijeđi na sadržaj

Stranica:Vjekoslav Klaić Povjest Hrvata.djvu/330

Izvor: Wikizvor
Došlo je do problema prilikom ispravljanja ove stranice

collectam, quam in regno fieri continget, seu Judicia, in quibus est convictus, contumax ex- stiterit et rebellis, Comes Zagrabiensis, uel Crisiensis, cum vno de coniudicibus sibi deputatis, ad exigendum procedet, assumpto secum testimonio capituli Zagrabiensis uel Chasmensis, pro eo, ne plus iusto debito exigatur, et in processu suo super aliquem nobilera uel Jobagionem castri descensum facere non debebit, sed expensas, quas fecerit in eundo, de bonis eciam re- cipiet conturaacis. Nee volumus sub silentio preterire, quod nobiles in Zagoria, et aliis Comi- tatibus consimilibiis existentes, Comiti parochiali descensum dare non tenentur, nee eius astare Judicio, sed banus eos iudicabit, pro tempore constitutus. Sane collectores eciam marturinarum, non cum pluribus procedere debeant, nisi cum duodecim hominibus, habentes quatuordecim equos, et non plures, quibus quidem de qualibet generacione pro uictualibus administrari de- beat ouis vna, seu galline, anser vnus, quatuor cubuli de vino, cum cubulo trium palmarum, duodecim cubuli de pabulo, cum cubulo quatvor palmarum, et non vltra; prout felicis recor- dacionis domini nostri illustris regis Bele in priuilegio continetur. Collectores autem septem denariorum, vel Judiciorum exercitus, dimidietatem habebunt descensus memorati, dictique col- lectores marturinarum, in curiis nobilium, uel Jobagionum castri, domos aliquas, aut domum villici, uel preconis, molendina et stubas dicare non debeant, uUo modo, villico eciam domus una in curia sua pro recipiendis hospitibus libera relinquatur, et talis debet habere villicum et preconem, qui decem Jobagiones possidet et non infra, item, aliqui commorantes super terris nobilium, uel Jobagionum castri, dicari non debent, sed Jobagiones eorum, si quos habent. Et quod omnia premissa debito ordine obseruentur, cum Comite Zagrabiensi quatuor nobiles et duo Jobagiones castri et totidem cum Comite Crisiensi, quos regnum eligendos duxerit, iudica- bunt, qui si omnes interesse non possent, tres, uel duo, iuxta Comitem, sufficiant ad iudicium faciendum Ut autem hec Statu ta suprascripta, seu Constituciones, robur perpetue ob- tineant firmitatis, presentes concessiraus literas sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagra- bie quarta feria proxima post octauas Pasce. Anno ab incarnacione domini M™°- CC™°- sep- tuagesimo tercio. Nos vero peticionibus predicti Dominici annuectes, predictas Litteras privile- giales de uerbo ad uerbum transscribi et nostri Sigilli apposicione fecimus consignari. Datum die dominico proximo post festum beati Galli confessoris. Anno Domini M"^°- CCC™°- quinquagesimo.

19. (Str. 289.) Odlomci snimljeni su sa četiri rukopisa: spljetskoga, vatikanskoga, trogirskoga i zagrebačkoga.

De sancto Domnio et sancto Domnione, Primus itaque beatus Paulus apostolus (fuit), qui ab Jerusalem usque Illiricum repleuit euangelio Christi ; non tamen ipse per se intrauit lUiricum predicare, sed misit Tytum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiaro, Titus in Dalmatiam. Hie ergo beatus Titus ad Dalmatie par(tes) Memoriale bone memorie domini Thome, quondam archidiaconi spalatensis, (Spljetski kodeks).

Iste Martinus fuit Spalatinus natione. Hie fecit ecclesie unum chalicem magnum cum sua pathena de auro purissimo. Ab isto Drisisclano ceteri successores eius reges Dalmacie et Chro- acie apelati sunt. Accipiebant enim regie dignitatis insignia ab imperatoribus Constantinopoli- tanis, et dicebantur eorum epharhi siue patricii. Habebant namque ex successione sue originis patrum et proauorum dominium regni Dalmacie et Chroacie. . . . (Vatikanski kodeks).

De bello, quod emersit inter Spalatenses et Traguiienses. Itaque temporibus istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum ex ea causa emersit, quod Tragurenses occasione cuiusdam privilegii, quod rex Bela, Tragurii positus, super quibusdam regalibus teris eis concessit, .... (Trogirski kodeks).

De promotione Laurentii archiepiscopi. Ea tempestate quidam apostolice sedis legatus ad ecclesiam spalatensem accedens prouincialem sinodum congregauit. Ubi cum omnes spala- latensis metropolis episcopi conuenissent, antequam dimiteretur concilium, tractatum est de ellectione metropolitani .... (Zagrebački kodeks.)