Potvrda kralja Kolomana darovnice Rapskoj biskupiji (1111.)

Izvor: Wikizvor

Potvrda kralja Kolomana darovnice Rapskoj biskupiji (1111.)
autor: Koloman

Potvrda ugarskog i hrvatskog kralja Kolomana kojom Rapskoj biskupiji potvrđuje darovnicu koju joj je predao hrvatski kralj Petar Krešimir IV.


Transkript:

Anno dominice incarnationis MCXI. indictione IV. epacta nona, concurrentibus VII. Ego Colomanus dei gratia rex Hungarorum, per misericordiam dei potitus regno Dalmacie atque Chroacie, assentimus, et quantum ad nos pertinet, confirmamus arbensi ecclesie suas parochias, iuppam sub alpibus, suis eum terminis, a castro latine Murula vocitato, sclauonice autem Stenice, usque ad flumen Copriue, Chissam suis cum terminis, iuppam Liche, iuppam Bucani et Bochaochi, sicut semper didicimus habuisse per priuilegium Crescimiri regis, et idoneos testes, quos Paulus eiusdem ecclesie presul induxit, cognouimus, decreuimus quoque, ad honorem et dignitatem illius ecclesje, inuestituras tam ecclesiarum, quam episcoporum et abbatum &bsque regis consilio, quemadmodum fuisse probauimus, fieri debere. Postea necessarium duximus cum utriusque regni uniuerso consilio, ut qua libertate fruuntur clerici Hungarie, fruantur et clerici Dalmacie, scilicet ut qualiscumque potentie sigillo non constringantur, sed solo archiepiscoporum et archidiaconorum suorum sigillo, lege canonum cogantur et iudicentur, hoc. modo: Decimacionem quemadmodum iu Hungaria accipiant. Prestaldus regis cum prestaldis episcoporum ex decimatione episcopi ipsi accipiant decimam partem, ex qua prestaldus regis dimidiam partem illius decimationis accipiat. Prestaldi vero aliam dimidiam cum curiali comite sui episcopi per medium diuidant, et sic curialis comes dimidiam sibi habeat, prestaldi vero aliam dimidiam inter se diuidant. Indictione IV. Datum est hoc priuilegium dicte arbensi ecclesie per manus venerabilis Laurencii strigoniensis archiepiscopi, perpetuo ex concessione Colomanni regis Ungarie et Dalmacie atque Chroacie, in presencia suorum episcoporum ac comitum, quorum nomina hec sunt: Marcelli vaciensis episcopi, Simonis quinqueeeelesiensis episcopi, Mathei wesprimiensis episcopi, Georgii geuriensis episcopi, Sixti waradiensis episcopi, Fulberti colocensis episcopi. Comitum vero Johannis palatini comitis, Claodini, Marci, Sauli, Saunici, Ugareni, Theobaldi, Jandini et quam plurium aliorum dalmatinorum episcoporum et asserentium et testificantium, per quorum testimonium probauit predictus presul dicta, arbensis ecclesia semper ita habuisset. Crescencii spalatensis archiepiscopi, Anasthasii, tiniensis episcopi, Johannis, traguriensis episcopi, Boni (sic) ' albensis episcopi, Marci iadrensis episcopi, Dominici vegliensis episcopi, Petri absarensis episcopi, et generalis domini regis curie. Et ut hoc priuilegium ratum et stabile perpetuo maneat, nostro iubemus sigillo imprimi atque roborari.

Prijevod: