Darovnica kralja Mihajla Krešimira II. (950.)
| Darovnica kralja Mihajla Krešimira II. (950.) autor: Mihajlo Krešimir II., prijevod: Mirjana Matijević-Sokol |
|
isprava je sačuvana u autentičnom prijepisu (transumptu) Kninskog kaptola, od 29. lipnja 1397. godine |
Prijepis
In nomine sante et indiuidue trinitatis Anno dominice incarnationis DCCCCL indictione XII, Ego Cresimirus, dei gratia Croathorum atque Dalmatinorum rex, uicesimo quarto regni mei anno residens in paterno Christi munere solio cepi equanimiter circa meos fideles donationis4 gratia esse sollicitus, dignum ducens, quod nullus externus fieret a nostra donatione; denique immitans illud domini dictum, qui orans ad patrem dicebat; »Pater; volo, ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus«. suosque fideles prenuntians inquid: »Iam non dieam vos servos, sed amicos meos«. Igitur plurimoš nostre regalis potentie fideles ac viros sua celsitudo sibi eligit fidelissimos amicos, viddelicet Priuidrug, Drasigna, Velcona, Priuona, Paulico, Tordoso, Drugona, Racche, Grubinna, Ciba, qui per omnia et in omnibus a suis cunabulis deuotissime ac fidelissime suis gestis approbant esse fideles. Itaque hos, quos eligi et cognoui in sue amicitie offitio, eosdem malui suis benedictionibus pre ceteris esse gloriosos, quatinus nullus sit fide trepidus in nostrorum seruitio successorum. Et quidem dictum est secundum euangelium Christi: »Operarius dignus est mercede sua«. Ideoque dignus digna reconpensare uolumus munera, ne et cum subtrahentibus mercedem a iustitia arguamuir iudice precipiente in lege »ne opus mercenarii quoque moretur apud ipsos usque mane«. Qua pro his nominatis viriš nostra regali auctoritate concedimus habere ас possidere perpetuo, que olim regalis erat insula, que vocatur Durana. Item concedimus et donamus agrum in Salona iuxta teatrum et alium in loco, qui vocatur Potmerie. Si quis uero filios aut nepotum vel omnium successorum nostrorum banc nostram donationem predictis viris uel heredibus eorum subripere conatus fuerit, careat nostra benedictione et hereditario suo honore, iram sui factoris incurrat ac perpetua maliditione atque CCCXVIIII sanctorum patrum dampnatione multentur et cum luda Schariothe in inferno remuneretur. Acta sunt hec in castro, quod vocatur Tignino bis palam testibus: bano Osrigna, Velemir iuppano, Goacca et fratre eius Martino, iuppano Milliegaio, iuppano Dragomiro et Grubinna ricgar, abbas Donatus testis et Johannes capellanus. Gregorius potiuph huius rei introductor fuit. Ego Prestantius, episcopus Belgrađensis, iušsu domini mei regis ad memoriam posterorum hanc donationis cartulam scripsi et testis sum.
Nos quidem prenominati nouem uiri, quos regia maiestas talia (!) donatione dictauit, deum habentes pre oculis in eodem loco donationis, qui dicitur Durana, quandam ecclesiam ad honorem santi Martini et sancti Stephani pape nee non et beate Marie semper virginis, quorum patrociniis ipsa ecclesia in ipso loco exultat, nostro bono a deo nobis temporaliter collato fabricauimus concedenter. Volentes igitur hanc ipsam ecclesiam bonis nostris edoctare terras, quas presens pagina scripto declarat, propriis bonis ementes duximus fine debito memorandas: In primiš est petia una terre in saline iuxta terram santi Bartolomei de Tinnino ex parte occidentis supra mare in ualle, ubi sunt gomilige; et in eodem loco alia petia terre super aquam de saline inter duas steniccha; et alia ibidem petia terre usque ad caput ex parte orientis de Stiniccha. Et petia una de terra in loco, ubi dicitur Constaco, usque ad conductum de aqua de Salona, que est magna terra. Et petia una de terra super flumen inter terram sancti Bartholomei et terram, que est regalis, et super earn sunt due ripe. Item petia una de terra in ciuitate Salone sübtus portam, que dicitur Mercha, cum omnibus gomilicis, que sunt apud se. Et quedam alia terra in ciuitate Salone, que est iuxta terram de Premigco, et usque ad arenam et usque ad uiam, que est in parte maris, et ibidem sunt due petie orti, in quibus sunt muri. Item petia una de terra in loco, qui dicitur Bela, et est murus in ea. Et petia una de terra Belaurata iuxta terram Caxile. Item petia una de terra in ciuitate Salone in loco, qui dicitur Sestrulle, sub muro. Et petia una de terra super scolas sancti Domni, ubi sunt arce mortuorum et usque ad Porod. Item petia vna de terra in loco, qui dicitur Vlicine, ubi sunt muri. Et petia una de terra super terram sancti Gregorii, ubi dicitur Strasische. Et petia vna de terra iuxta terram sancti Gregorii ex parte maris cum Stemc.a in Labrangna magna. Et ibidem petia una de terra iuxta terram santi Gregorii ex parte occidentis, ubi est murus magnus. [Et] petia una de terra ibidem in Labrangna subtus Stenicc,a, ubi est lapis cauata manibus hominum; et alie tres petie terre subtus castrum Clixe in loco, qui dicitur Perstriph; que terre fuerunt Tollisce leprosi, ubi dicitur Oreschie. Item alia terra inferius sancte Tecle, ubi dicitur
supra viam, quam terrain dedit Cercha, frater Uulcothe- Et alia terra iuxta Suqui mostoh. Vnde ad confirmationem isto'rum uerborum suprascriptorum quendam lapidem iuxta altare in dextro cornu posuimus in novem partibus proportionaliter incisum, quod in posterum nostrorum memoria recordaretur. Tali quidem uolumus annathemate permultari omnes illos, qui contra hec uoluerint obuiare, ut superius legitur esse scriptum.Prijevod
